monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Institutiones, 1, 8, 1
Octavus codex canonicas Epistolas continet apostolorum. Sed in Epistolis tredecim sancti Pauli adnotationes conscriptas in ipso initio meae lectionis inveni, quae in cunctorum manibus ita celebres habebantur, ut eas a sancto Gelasio papa urbis Romae doctissimi viri studio dicerent fuisse conscriptas. Quod solent facere qui res vitiosas cupiunt gloriosi nominis auctoritate defendere; sed nobis ex praecedentibus lectionibus diligenti rectractatione patuerunt subtilissimas quidem esse ac brevissimas dictiones, sed Pelagiani erroris venena illic esse seminata. Et ut procul a vobis fieret error haereticus, Epistolam ad Romanos qua potui curiositate purgavi, reliquas in chartaceo codice conscriptas vobis emendandas reliqui.