monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > uwbM.p.th.f.69.22 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 60, 2
Qui dux prudentissimus haud secus arbitratur Getharum subigere populum, si prius nutricem eorum occupasset Siciliam; quod et factum est; Trinacriamque ingresso, mox Gothi, qui Syracusanum oppidum insidebant, videntes se nihil praevalere, cum suo duce Sinderich ultro se Belisario dediderunt. Cumque ergo Romanus ductor Siciliam pervasisset, Theodatus comperiens Evermor generum suum cum exercitu ad fretum quod inter Campaniam Siciliamque interiacet, et de Tyrrheni maris sinu vastissimus Hadriaticus aestus evolvitur, custodiendum dirigit.