monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 58, 4
Et ut ad plenum progeniem suam dilataret, Amalafredam germanam suam, matrem Theodati , qui postea rex fuit, Africae regi Wandalorumque coniugem dirigit Trasemundo; filiamque eius, neptem suam Amalabergam, Thuringorum regi consociat Hermenfredo. Petzamin quoque suum comitem inter primos electum ad obtinendam Sirmiensem dirigit civitatem.