monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 57, 5
Quo audito, quamvis aegre ferret imperator discessum eius, nolens tamen eum contristare, annuit quae poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei commendans Romanum. Igitur egressus urbe regia Theodericus, et ad suos revertens, omnem gentem Gothorum, quae tamen ei praebuerat consensum, assumens, Hesperiam tendit, rectoque itinere per Sirmas ascendit, vicinas Pannoniae. Indeque Venetiarum fines ingressus, ad pontem Sontium nuncupatum castrametatus est.