monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 56, 1
Minuentibus deinde hinc inde vicinarum gentium spoliis, coepit et Gothis victus vestitusque deesse, et hominibus quibus dudum bella alimoniam praestitissent, pax coepit esse contraria; omnesque cum clamore magno ad regem Theodemir accendentes Gothi orant, quacunque parte vellet ductaret exercitum. Qui accito Germano, missaque sorte, hortatus est ut ille in partem Italiae ubi tunc Glycerius regnabat imperator, ipse vero ceu fortior ad fortius regnum accederet, orientale quidem; quod et factum est.