monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 53, 1
Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent solatia, simulque cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari: primo contra Satagas, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes. Quod ubi rex Hunnorum Dinzio , filius Attilae, cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur, quamvis pauci, eius tamen sub imperio remansisse, Ulzingures, Angisciros, Bittugores, Bardores, veniens ad Bassianam Pannoniae civitatem, eamque circumvallans, fines eius coepit praediri.