monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.547 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 50, 8
Rugi vero aliaeque nationes nonnullae Biozimetas, Scandiopolim , ut incolerent, petivere. Hernac quoque iunior Attilae filius cum suis in extremo minoris Scythiae sedes delegit. Emnedzar et Uzindur consanguinei eius in Dacia Ripensi. Uto et Iscalmus , qui ea potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romaniam dederunt.