monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 49, 6
Cuiusfercula primum auro, secundo argento, tertio ferri rigore communiunt, significantes tali argumento potentissimo regi omnia convenisse: ferrum quo gentes edomuit; aurum et argentum, quod ornatum reipublicae utriusque acceperit. Addunt arma hostium caedibus acquisita, phaleras vario gemmarum fulgore pretiosas, et diversi generis insignia, quibus colitur aulicum decus.