monumenta.ch > Ambrosius > > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 48, 8
Walamir vero pro altero iubet ornando, Widemir servire pro fratribus aestimabat. Sic eis mutua affectione se tuentibus, nulli penitus deerat regnum, quod utrique in sua pace tenebant. Ita tamen, ut saepe dictum est, imperabant, ut ipsi Attilae Hunnorum regis imperio deservirent. Quibus nec contra parentes Vesegothas licuisset recusare certamen; sed necessitas domini etiam si parricidium iubet, implendum est.