monumenta.ch > Hieronymus > csg48.30 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 48, 3
Nec valet aliquis commemorare quantam stragem de Hunnorum Winitharius fecit exercitu. Tertio vero praelio subreptionis auxilio ad fluvium nomine Erac, dum uterque ad se venissent, Balamber sagitta missa caput Winitharii saucians, interemit; neptemque eius Waladamarcam sibi in coniugio copulans, iam omnem in pace Gothorum populum subactum possedit: ita tamen ut genti Gothorum semper unus proprius regulus, quamvis Hunnorum consilio, imperaret.