monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 46, 1
Non multum post Odouacer Turcilingorum rex, habens secum Scyros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios, Italiam occupavit, et Oreste interfecto, Augustulum filium eius de regno pulsum, in Lucullano Campaniae castello exsilii poena damnavit. Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono Urbis conditae anno primus Augustorum Octavianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum praedecessorumque regni quingentesimo vigesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam Italiamque tenentibus. Interea Odouacer rex gentium omni Italia subiugata, ut terrorem suum Romanis indicaret, mox initio regni sui Brachilam comitem apud Ravennam occidit, regnoque suo confortato, pene per quatuordecim annos usque ad Theoderici praesentiam, de quo in subsequentibus dicturi sumus, obtinuit. Interim tamen ad eum ordinem unde digressi sumus redeamus.