monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 45, 5
Ad quos rex Vesegotharum Euricus innumerum ductans exercitum advenit, diuque pugnans, Riothimum Britonum regem, antequam Romani in eius societate coniungerentur, superavit. Qui ampla parte exercitus amissa, cum quibus potuit fugiens, ad Burgundionum gentem vicinam, Romanis in eo tempore foederatam, advenit. Euricus vero rex Vesegotharum Arvernam Galliae civitatem occupavit, Anthemio principe iam defuncto; qui cum Ricimere genero suo intestino bello saeviens, Romaniam trivisset, ipseque a genero peremptus, regnum reliquit Olibrio.