monumenta.ch > Cassiodorus > 28 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 43, 4
Sic Attila famosus, et multarum victoriarum dominus, dum quaerit famam perditoris abiicere, et quod prius a Vesegothis pertulerat abolere, geminatam sustinuit, ingloriusque recessit. Thorismund vero, repulsis ab Alanis Hunnorum catervis, sine aliqua suorum laesione Tolosam migravit, suorumque quieta pace composita, tertio anno regni sui aegrotans, dum sanguinem tollit de vena, ab Ascalerno cliente inimicos nuntiante, armis subtractis, peremptus est. Una tamen manu, quam liberam habebat, scabellum tenens, sanguinis sui existit ultor, aliquantos insidiantes sibi exstinguens.