monumenta.ch > Ambrosius > 15 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 42, 1
Attila vero nacta occasione de recessu Vesegotharum, et quod saepe optaverat, cernens hostium solutionem per partes, mox iam securus ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque aggressione Aquileiensem obsedit civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel linqua Adriatici posita sinus. Cuius ab oriente muros Natissa amnis fluens, a monte Picis elambit; ibique cum diu multoque tempore obsidens nihil penitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu iam murmurante et discedere cupiente, Attila deambulans circa muros, dum utrum solveret castra, an adhuc moraretur deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, quae in fastigio domorum nidificant, de civitate fetus suos trahere, atque contra morem per rura forinsecus comportare.