monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 40, 1
Et quamvis haberent res ipsae formidinem, praesentia tamen regis cunctationem haerentibus auferebat. Manu (forte legendum Manus) manibus congrediuntur; bellum atrox, multiplex, immane, pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas: ubi talia gesta referuntur, ut nihil esset quod in vita sua conspicere potuisset egregius qui huius miraculi privaretur aspectu.