monumenta.ch > Hieronymus > Malachias, 2 > csg68.362 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 39, 2
Quid autem aliud vos quam bellare consueti? Aut quid forti suavius quam vindictam manu quaerere? Magnum munus a natura, animum ultione satiare. Aggrediamur ergo hostem alacres: audaciores sunt semper qui inferunt bellum. Adunatas despicite dissonas gentes. Indicium pavoris est societate defendi. En ante impetum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt, et sera poenitudine in campis munitiones efflagitant.