monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.178 > sectio > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 38, 3
Nam perpendens Attila sagacitatem suam, eum et Walamirem Ostrogotharum regem super caeteros regulos diligebat. Erat namque Walamir secreti tenax, blandus alloquio, doli ignarus. Ardarich fide et consilio, ut diximus, clarus. Quibus non immerito contra parentes Vesegothas debuit credere pugnatoribus . Reliqua autem, si dici fas est, turba regum diversarumque nationum ductores, ac si satellites, nutibus Attilae attendebant, et ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore et tremore unusquisque astabat, aut certe quod iussus fuerat exsequebatur.