monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 38, 2
Facile namque assumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi imponitur difficultas. E diverso vero fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi potius rex hac ordinatione prospiciens; quatenus inter gentis suae robur positus, ab imminenti periculo redderetur exceptus. Cornua vero eius multiplices populi et diversae nationes quas ditioni suae subdiderat, ambiebant. Inter quos Ostrogotharum praeeminebat exercitus, Walamire, et Theodemire, et Widemire germanis ductantibus, ipso etiam rege cui tunc serviebant nobilioribus, quia Amalorum generis eos potentia illustrabat; eratque et Gepidarum agmine innumerabili rex ille fortissimus et famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attilam eius consiliis intererat.