monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 38, 1
Erat autem positio loci declivi tumore in modum collis excrescens. Quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci opportunitas non parvum beneficium conferret, dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani et Vesegothae cum auxiliariis occuparunt. Relictoque de cacuminis eius iugo certamine, dextrum cornu cum Vesegothis Theodericus tenebat, sinistrum Aetius cum Romanis, collocantes in medio Sangibanum, quem superius retulimus praefuisse Alanis, providentes cautione militari, ut eum, de cuius animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent.