monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 37, 1
Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium videretur edicere quae in ipsis bellorum motibus accidere: quia sicut famosum praelium, ita multiplex atque perplexum. Sangibanus namque rex Alanorum metu futurorum perterritus, Attilae se tradere pollicetur, et Aurelianam civitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in eius iura transducere.