monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 36, 10
Convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauricii nominantur, 100 leugas , ut Galli vocant, in longum tenentes, et 70 in latum. Leuga autem Gallica mille et quingentorum passuum quantitate metitur. Fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. Conferuntur acies utraeque fortissimae; nihil subreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur. Quae potest digna causa tantorum motibus inveniri? aut quod odium in se cunctos animavit armari?