monumenta.ch > Cassiodorus > VI. AGAPITO V̅ · Ῑ · PATRICIO THEODERICUS REX. (a. 509|511) > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 36, 2
Attila igitur dudum bella concepta Gizerici redemptione parturiens, legatos in Italiam ad Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordiam; ut quos praelio non poterat concutere, odiis internis elideret; asserens se reipublicae eius amicitias in nullo violare, sed contra Theodericum Vesegotharum regem sibi esse certamen, unde eum excipi libenter optaret.