monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 33, 3
Quod observantes per annorum multorum spatia, regnum feliciter possedere; nec, quod in reliquis gentibus assolet, intestino bello foedati sunt, suoque ordine unus post unum suscipiens regnum, in pace populis imperarunt. Quorum ordo iste ac successio fuit. Primum Gizericus, qui pater et dominus, sequens Hunericus, tertius Gundamundus, quartus Transamundus, quintus Hilderich. Quo, malo gentis suae, Gelimer, immemor atavi praeceptorum, de regno eiecto et interempto, tyrannidem praesumpsit; sed non ei cessit impune quod fecerat.