monumenta.ch > Hieronymus > 141 > csg75.190 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 31, 1
Mortuo Alarico Vesegotha, regnum Athaulfo eius consanguineo, et forma et mente conspicuo, tradunt. Nam erat quamvis non adeo proceritate staturae formatus, quantum pulchritudine corporis vultuque decorus. Qui suscepto regno revertens item ad Romam, si quid primum remanserat, more locustarum erasit; nec tantum privatis divitiis Italiam spoliavit, imo et publicis, imperatore Honorio nihil resistere praevalente; cuius et germanam Placidiam, Theodosii imperatoris ex altera uxore filiam, Urbe captivam abduxit. Quam tamen ob generis nobilitatem formaeque pulchritudinem, et integritatem castitatis attendens, in Forolivii Aemiliae civitate suo matrimonio legitime copulavit; ut gentes, hac societate comperta, quasi adunata Gothis republica, efficacius terrerentur; Honoriumque Augustum, quamvis opibus exhaustum, tamen quasi cognatum grato animo derelinquens, Gallias tendit.