monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 30, 4
Quem ex improviso Gothi cernentes, primo perterriti sunt; sed mox recollectis animis, et, ut solebant, hortationibus excitati, omnem pene exercitum Stiliconis in fugam conversum, usque ad internecionem deiiciunt, furibundoque animo arreptum iter deserunt, et in Liguriam post se, unde iam transierant, revertuntur; eiusque praedis spoliisque potiti, Aemiliam pari tenore devastant, Flaminiaeque aggerem inter Picenum et Thusciam, usque ad urbem Romam discurrentes, quidquid inter utrumque latus fuit, in praedam diripiunt; ad postremum Romam ingressi, Alarico iubente spoliant tantum; non autem, ut solent gentes, ignem supponunt, nec locis sanctorum in aliquo penitus iniuriam irrogari patiuntur.