monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 28, 2
In tali ergo admiratione, maioreque a principe honore suffultus, paucis mensibus interiectis ab hac luce migravit. Quem princeps affectionis gratia pene plus mortuum quam vivum honorans, dignae tradidit sepulturae, ipse quoque in exsequiis feretro eius praeiens . Defuncto ergo Atanarico, cunctus exercitus in servitio Theodosii imperatoris perdurans, Romano se imperio subdens, cum milite velut unum corpus efficit, milliaque illa dudum sub Constantino principe foederatorum renovata, et ipsi dicti sunt Foederati.