monumenta.ch > Iacobus de Voragine > bnf12590.141 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 24, 7
Hi vero sub hominum figura vivunt belluina saevitia. Quod genus expeditissimum multarumque nationum grassatorem Getae ut viderunt, expavescunt, suoque cum rege deliberant qualiter se a tali hoste subducant. Nam Ermanaricus rex Gothorum, licet, ut superius retulimus, multarum gentium exstiterit triumphator, de Hunnorum lamen adventu dum cogitat, Raxolanorum gens infida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum nanciscitur occasione decipere.