monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 24, 3
Quam secuti venatores, paludem Maeotidem, quam imperviam ut pelagus existimabant, pedibus transiere. Mox quoque, ut Scythica terra ignotis apparuit, cerva disparuit. Quod credo spiritus illi unde progeniem trahunt, ad Scytharum invidiam egere. Illi vero, qui praeter Maeotidem paludem alium mundum esse penitus ignorabant, admiratione inducti terrae Scythiae, et ut sunt solertes, Iter illud nulli ante hanc aetatem notissimum, divinitus sibi ostensum rati, ad suos redeunt, rei gestum edicunt, Scythiam laudant, persuasaque gente sua, via quam cerva indice didicere, ad Scythiam properant, et quantoscunque prius in ingressu Scytharum habuere, litavere Victoriae, reliquos perdomitos subegere.