monumenta.ch > Iacobus de Voragine > bnf12590.57 > bnf10439.54 v > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 23, 2
Nam praedicta gens, Ablavio historico referente, iuxta Maeotidas paludes habitans in locis stagnantibus quas Graeci Ele vocant, Eruli nominati sunt: gens quanto velox, eo amplius superbissima. Nulla siquidem erat tunc gens quae non levem armaturam in acie sua ex ipsis elegerint. Sed quamvis velocitas eorum ab aliis saepe bellantibus non evacuaretur, Gothorum tamen stabilitati subiacuit et tarditati; fecitque causa fortunae, ut et ipsi inter reliquas gentes Getarum regi Ermanarico serviverint.