monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 20, 2
Quae hodieque quamvis regiae urbis civitate congaudeat; signa tamen suarum ruinarum aliquanta ad indicia retinet posteritatis . Hac ergo felicitate Gothi, qua intravere partibus Asiae, praeda spolioque potiti, Hellesponticum fretum retransmeant, vastantes in itinere suo Troiam Iliumque, quae vix a bello illo Agamemnoniaco aliquantulum respirantes , rursus hostili mucrone deletae sunt.