monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.299 > sectio 12 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 19, 3
Qui tamen in ipso pene nefario conatus sui initio exstinctus, et vitam et imperium, quod invadebat , amisit. Supradicti vero Gallus et Volusianus imperatores, quamvis vix biennio in imperio perseverantes ab hac luce migrarint; tamen ipso biennio quo adfuere, ubique pacati, ubique regnavere gratiosi, praeterquam quod unum eorum fortunae reputatum est, id est, generalis morbus; sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui vitam solent aliorum dente maledico lacerare.