monumenta.ch > Hieronymus > bnfGrec107.815 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 16, 5
Is ergo habens Gothos et Peucenos, ab insula Peuce, quae ostio Danubii Ponto mergenti adiacet, Argaitum et Gunthericum nobilissimos suae gentis praefecit ductores. Qui mox Danubium vadati, et secundo Moesiam populati, Marcianopolim eiusdem patriae urbem famosam metropolim aggrediuntur, diuque obsessam, accepta pecunia ab his qui inerant, reliquere. Et quia Marcianopolim nominavimus, libet aliqua de eius situ breviter intimare.