monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 16, 3
Transiens tunc Ostrogotha cum suis Danubium, Moesiam Thraciamque vastavit. Ad quem repellendum Decius senator a Philippo dirigitur; qui veniens, dum genti nihil praevalet, milites proprios exemptos a militia fecit vita privata degere, quasi eorum neglectu Gothi Danubium transissent, factaque ut puta in suis vindicta, ad Philippum revertitur. Milites vero videntes se esse post hos labores militia pulsos, indignati ad Ostrogothae regis Gothorum auxilium confugerunt.