monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 14, 1
Horum ergo, ut ipsi suis fabulis ferunt, primus fuit Gapt, qui genuit Halmal. Halmal vero genuit Augis; Augis genuit eum qui dictus est Amala, a quo et origo Amalorum decurrit. Et Amala genuit Isarna; Isarna autem genuit Ostrogetha; Ostrogotha genuit Unilt; Unilt genuit Athal; Athal genuit Achiulf; Achiulf genuit Ansilam et Ediulf, Widulf et Hermerich; Widult vero genuit Valeravans; Valeravans autem genuit Winitharium; Winitharius quoque genuit Theodemir, et Walemir, et Widemir; Theodemir genuit Theodericum; Theodericus genuit Amalasuentam; Amalasuenta genuit Athalaricum et Mathasuentam, de Utherico viro suo, cuius affinitati generis sic ad eam coniunctus est.