monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 11, 5
Haec et alia multa Diceneus Gothis sua peritia tradens, mirabilis apud eos invenitur , ut non solum mediocribus, diocribus, imo et regibus imperaret. Elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentiores viros, quos theologiam instruens, numina quaedam et sacella venerari suasit, fecitque sacerdotes, nomen illis pileatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quos pileos alio nomine nuncupamus, litabant; reliquam vero gentem capillatos dicere iussit, quod nomen Gothi, pro magno suscipientes, adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur.