monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 11, 2
Gaius Tiberius iam tertius regnat Romanis: Gothi tamen suo regno incolumes perseverant; quibus hoc erat salubre, aut commodum, aut votivum, ut quidquid Diceneus eorum consiliarius praecepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile iudicantes, effectui manciparent. Qui cernens eorum animos sibi in omnibus obedire, et naturale eos habere ingenium, omnem pene philosophiam eos instruxit; erat enim huius rei magister peritus.