monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 11, 1
Dehinc regnante in Gothis Sitalco, Boroista Diceneus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatu, quem Diceneus suscipiens Boroista, dedit ei pene regiam potestatem: cuius consilio Gothi Germanorum terras quas nunc Franci obtinent, depopulati sunt. Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanorum vindicavit imperium, et pene omnem mundum suae ditioni subegit omniaque regna perdomuit, adeo ut extra nostrum orbem Oceani sinu repositas insulas occuparet; et qui nec nomen Romanorum auditu quidem noverant, eos Romanis tributarios faceret: Gothos tamen crebro tentans nequivit subigere.