monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 10, 5
Sic namque ut venerat, absque aliquo certamine suo cum rubore recessit. Philippus quoque pater Alexandri Magni cum Gothis amicitias copulans, Medopam Gothilae filiam regis accepit uxorem, ut tali affinitate roboratus, Macedonum regna firmaret. Qua tempestate, Dione historico dicente, Philippus inopiam pecuniae passus, Udisitanam Moesiae civitatem instructis copiis vastare deliberat, quae tunc propter viciniam Thamiris , Gothis erat subiecta. Unde et sacerdotes Gothorum aliqui, illi qui Pii vocabantur, subito patefactis portis, cum citharis et vestibus candidis obviam sunt egressi, paternis diis, ut sibi propitii Macedones repellerent, voce supplici modulantes.