monumenta.ch > Hieronymus > Zacharias, 10 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 10, 2
Tunc Thamiris regina acta victoria, tantaque praeda de inimicis potita, in partem Moesiae quae nunc ex magna Scythia nomen mutuata, minor Scythia est appellata, transiens, ibi in ponte Moesiae colitur, et Thamiris civitatem suo de nomine aedificavit. Dehinc Darius rex Persarum Hystaspis filius, Antriregiri regis Gothorum filiam in matrimonium expostulavit, rogans pariter, atque deterrens, nisi suam peragerent voluntatem. Cuius affinitatem Gothi spernentes, legationem eius frustrarunt.