monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 8, 2
Quae crudelitas illis terrorem magnum cumulabat, opinione vulgata. Nam quae, rogo, spes esset capto, ubi ignosci vel filio nefas habebatur! Contra has, ut fertur, pugnabat Hercules, et Melanes pene plus dolo quam virtute subegit. Theseus vero Hippolyten in praedam tulit, de qua genuit et Hippolytum. Hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cuius Troiano bello exstant clarissima documenta.