monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 8, 1
Quae veritae ne earum proles raresceret, a vicinis gentibus concubitum petierunt: facta nundina semel in anno, ita ut futuris temporibus eis deinde revertentibus in idipsum, quidquid partus masculini edidisset, patri redderet; quidquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret. Sive, ut quibusdam placet, editis maribus, novercali odio infantis miserandi fata rumpebant: ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse votivum.