monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 7, 6
Indeque Scythicis gentibus dorso suo terminum praebens, ad Pontum usque descendit; consertisque collibus, Istri quoque fluenta contingit; quo amnis scissus dehiscens, in Scythia quoque Taurus vocatur. Talis ergo, tantusque, et pene omnium montium maximus, excelsas suas erigens summitates, naturali constructione praestat gentibus inexpugnanda munimina. Nam locatim recisus, qua disrupto iugo vallis hiatu patescit, nunc Caspias portas, nunc Armenias, nunc Cilicas, vel secundum locum, qualis fuerit, facit; vix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utrinque directis; qui pro gentium varietate diverso vocabulo nuncupatur. Hunc enim Iamnium , mox Propanismum Indus appellat; Parthus primum castra post Nifacen edicit.