monumenta.ch > Lucanus > sectio 355 > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 7, 4
Cuius montis, quia facta iterum mentio est, non ab re arbitror eius tractum situmque describere, quando maximam partem orbis noscitur circuire iugo continuo. Caucasus ab Indico mari surgens, qua meridiem respicit sole vaporatus ardescit; qua septentrioni pater, rigentibus ventis est obnoxius et pruinis. Mox in Syriam curvato angulo reflexus, licet amnium plurimos emittat, in Asianam tamen regionem Euphratem Tigrimque navigeros ad opinionem maximam perennium fontium copiosis fundit uberibus.