monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 6, 3
Ex quorum nomine vel genere Trogus Pompeius Parthorum dicit exstitisse prosapiam. Unde etiam hodieque lingua Scythica Fugaces, quod est Parthi, dicuntur; suoque generi respondentes, inter omnes pene Asiae nationes soli sagittarii sunt et acerrimi bellatores. De nomine vero, quod diximus eos Parthos, id est Fugaces, ita aliquanti etymologiam traxerunt, ut dicerentur Parthi, quia suos refugere parentes.