monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 4, 5
In quam sententiam et nonnulli consensere Maiorum. Iosephus quoque annalium relator verissimus, dum ubique veritatis conseruit regulam, et origines causarum a principio revolvit, haec vero quae diximus de gente Gothorum principia cur omiserit ignoramus. Sed tamen ab hoc loco eorum stirpem commemorans, Scythas eos et natione et vocabulo asserit appellatos: cuius soli terminos, antequam aliud ad medium deducamus, necesse est uti iaceant dicere.