monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 3, 8
Sunt quanquam et illorum positura Grannii, Aganziae. Unixae, Ethelrugi, Arochiranni, quibus non ante omnes, sed ante multos annos Rodulf rex fuit, qui contempto proprio regno, ad Theoderici Gothorum regis gremium convolavit, et ut desiderabat invenit. Hae itaque gentes Romanis corpore et animo grandiores, infestae saevitia pugnae .