monumenta.ch > Cassiodorus > 3 > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 3, 6
Alia vero gens ibi moratur Suethans, quae velut Thuringi equis utuntur eximiis. Hi quoque sunt qui in usus Romanorum Saphirinas pelles, commercio interveniente, per alias innumeras gentes transmittunt, fam si pellium decora nigredine. Hi cum inopes vivant, ditissime vestiuntur. Sequuntur deinde diversarum turba nationum, Theusthes, Vagoth, Bergio, Hallin, Liothida, quorum omnium sedes sub humo plana ac fertili, et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur. Post hos Athelnil, Finnaithae, Fervir, Gautigoth, acre hominum genus, et ad bella promptissimum. Dehinc mixti Evagerae Othingis.