monumenta.ch > Ambrosius > 11 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 3, 5
Quia prolixioribus diebus solem ad orientem per axis marginem vident redeuntem; brevioribus vero non sic conspicitur apud illos, sed aliter, quia austrina signa percurrit, et qui nobis videtur sol ab imo surgere, illis per terrae marginem dicitur circuire. Aliae vero ibi gentes tres Crefennae , qui frumentorum non quaeritant victum, sed carnibus ferarum atque avium vivunt: ubi tanta paludibus fetura ponitur, ut et augmentum praestent generi, et satietatem ac copiam genti.