monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 3, 3
Hic gentes quae carnibus tantum vivunt; ibi etiam parvae, sed plures perhibentur insulae esse dispositae; ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari: ita non solum inhospitalis hominibus, verum etiam belluis terra crudelis est. In Scanzia vero insula, unde nobis sermo est, licet multae et diversae maneant nationes, septem tamen earum nomina meminit Ptolemaeus.