monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Gothorum, 2, 4
Labi vero per eam et multa quam maxima, relabique flumina gemmas margaritasque volventia; sylorum colorati vultus, torto plerique crine, et nigro nascuntur. Calidoniam vero incolentibus, rutilae comae, corpora magna, sed fluida; qui Gallis sive Hispanis a quibusque attenduntur assimiles. Unde coniectavere nonnulli quod ea ex his accolas continuo vocatos acceperit: inculti aeque omnes populi regesque populorum; cunctis tamen in Calidoniorum metallum concessisse nominandi , auctor est Dio celeberrimus scriptor annalium.